I, q. 20, Intro
De amore Dei
Deinde considerandum est de his quae absolute ad voluntatem Dei pertinent.
In parte autem appetitiva inveniuntur in nobis et passiones animae, ut gaudium, amor, et huiusmodi; et habitus moralium virtutum, ut iustitia, fortitudo, et huiusmodi. Unde primo considerabimus de amore Dei; secundo, de iustitia Dei, et misericordia eius.
Circa primum quaeruntur quatuor. - Primo, utrum in Deo sit amor. - Secundo, utrum amet omnia. - Tertio, utrum magis amet unum quam aliud. - Quarto, utrum meliora magis amet.