I, q. 12, Intro
Quomodo Deus a nobis cognoscatur
Quia in superioribus consideravimus qualiter Deus sit secundum seipsum, restat considerandum qualiter sit in cognitione nostra, idest quomodo cognoscatur a creaturis. Et circa hoc quaeruntur tredecim. - Primo, utrum aliquis intellectus creatus possit videre essentiam Dei. - Secundo, utrum Dei essentia videatur ab intellectu per aliquam speciem creatam. - Tertio, utrum oculo corporeo Dei essentia possit videri. - Quarto, utrum aliqua substantia intellectualis creata ex suis naturalibus sufficiens sit videre Dei essentiam. - Quinto, utrum intellectus creatus ad videndam Dei essentiam indigeat aliquo lumine creato. - Sexto, utrum videntium essentiam Dei unus alio perfectius videat. - Septimo, utrum aliquis intellectus creatus possit comprehendere Dei essentiam. - Octavo, utrum intellectus creatus videns Dei essentiam, omnia in ipsa cognoscat. - Nono, utrum ea quae ibi cognoscit, per aliquas similitudines cognoscat. - Decimo, utrum simul cognoscat omnia quae in Deo videt. - Undecimo, utrum in statu huius vitae possit aliquis homo essentiam Dei videre. - Duodecimo, utrum per rationem naturalem Deum in hac vita possimus cognoscere. - Tertiodecimo, utrum, supra cognitionem naturalis rationis, sit in praesenti vita aliqua cognitio Dei per gratiam.