I, q. 106, Intro
Quomodo una creatura moveat aliam
Deinde considerandum est quomodo una creatura moveat aliam. Erit autem haec consideratio tripartita, ut primo consideremus quomodo angeli moveant, qui sunt creaturae pure spirituales; secundo, quomodo corpora moveant; tertio, quomodo homines, qui sunt ex spirituali et corporali natura compositi.
Circa primum tria consideranda occurrunt, primo, quomodo angelus agat in angelum; secundo, quomodo in creaturam corporalem; tertio, quomodo in homines.
Circa primum, considerare oportet de illuminatione, et locutione angelorum, et ordinatione eorum ad invicem, tam bonorum, quam malorum.
Circa illuminationem quaeruntur quatuor. - Primo, utrum unus angelus moveat intellectum alterius illuminando. - Secundo, utrum unus moveat voluntatem alterius. - Tertio, utrum inferior angelus possit illuminare superiorem. - Quarto, utrum superior angelus illuminet inferiorem de omnibus quae cognoscit.